BOHEMI

BOHEMI
BOHEMI
regni Bohemiae, quod Straboni Boiaemum, Tacito de Morib. Germ. c. 28. Boiemum, Velleio l. 2. c. 109. Boiohaemum, incolae. Contra hos Dresdam muniit Carolus M. A. C. 808. Crantz. l. 2. qui eos per Carolum fil. victos Imperio tributum pendere coegit, quod usque ad Fridericum Ii. mansit. Ad pacem compulsi sunt, a Ludovico Roman. Rege A. C. 848. qui circa A. C. 869. cum iisdem variô Matre rem gessit, Annal. Fuld. Aventinus l. 2. Postquam doudecim illurm Duces ad Christianisium pertraxisset, A. C. 862. Sceptrum Moravici regni ad Bohemos transtulit Dux Borzivoi, cui totius gentis adscribitur conversio, A. C. 894. Cosmas Bohemus: idque imnisteriô Methodii, vide Aventin. l. 4. Horum Princeps Wencessaus iterum ad pacum compulsus, ab Henrico Aucupe, circa A. C. 930. Bolessaus similiter ab Ottone M. domitus, vasallus illius evasie, A. C. 954. Otto Frising. l. 6. c. 19. Rur sus Bohemi ab Ottone II. territe sunt, A. C. 976. Idem c. 25. ab Adalberto vero Episcop. Pragensi, ob malam vitam, deserti, A. C. 999. qui inde ad Ungaros profectus, horum plurimos convertit. Sequenti tempore, cum a Clemente III. missus Petrus Capuanus Cardinal. ut caelibatum in Polonia urgeret, idem dein in Bohemia moliretur, parum abfuit, quin a Sacerdotibus occideretur, A. C. 1196. A'Valdensibus, huc profugis, edocit, magnâ parte illis adstupulati sunt, circa A. C. 1230. ingens dein Ecclesiae accessio facta est, contionibus Ioh. Hussi, A. C. 1414. imo ipse Rex Georgius Podiebracius illi nomen dedit, cuius hac de re memoratu dignissima verba, lege apud Bucholc. Ind. Chron. P. 415. circa A. C. 1454. Iterum ad eos se receperunt, eiecti ex Austria et Marchia Valdenses, circa A. C. 1467. Fratrumque Ecclesiae 200. in Bohmeia et Moravia numeratae sunt, A. C. 1500. quaegravia passae, unionem cum Luthero iniêre, A. C. 1536. 1540. 1542. et templa a Ferdinando I. Imperatore clausa, iterum obtinuêre, a Maximiliano Rege A. C. 1564. rursus tamen infestatae A. C. 1565. a Ioachimo Neuhusio regni Cancellario, Lasicius l. 7. qui brevi aquismersus periit. Exin A. C. 1574. pulsi e Prussia Fratres, hoc enim fidelibus illis in locis nomen, in Bohemiam remeârunt, in qua ut et Moravia, 17. Barones, et 146. ex equestri ordine tum in partibus. Quorum hostes cum non cessarent, conscripta confessio e Fratrum libris Maximiliano Regi per Bogussaum Lobkovicum, A. C. 1575. oblata, pacem Ecclesiae denuo conciliavit. Tum et Psalmi rythmis Davidicis, ad Gallicas melodias elegantissime redditi, et Ecclesiae usui craditi sunt a Georgiô Vettero, Theologo doctissimo. Versa tiam A. C. 1588. S. Biblia, sumptibus Ioh. Baronis Zerotinit, a Theologis clarissimis. Post haec literae Maiestatis a Rodolso II. Imperatore Bohemis, Moravis et Silesiis confirmatae sunt, A. C. 1611. Sed brevi post, iniuriis Euangelicorum non mature a Matthia Imperatore vindicatis, bellum Bohemicum excitatum est, A. C. 1618. postquam infelix controversia, an ex literis Maiestatis liceat Euangelicis templa in territorio Ecclesiastico erigere? animos divisisseet. Hôc Fridericus Palatinus, a Bohemis Rex electus, a Ferdinando II. victus est, A. C. 1620. sequuta ea mala, quibus per 30. annos tota Germania conflagravit: Hinc Fratribus ecilium indictum, et contra Bohemos A. C. 1639. Prage, novô edictô promulgatô, omnes servi religionis Protestantium a Dominis suis sub poenâ 11. cic. Impericalium dimitti iussi sunt. A' quo tempore, nulli horum publici coetus: magnâ Fratrum parte in vicinas regiones, Silesiam, Poloniamque diffusa. Vide in Boemia, Fratres, etc. Fontibus olim sacrificâsse, legitur apud Iohannem Dubravium Histor. Bohem. l. 1. Qui
et huic rei firmandae de nympharum ab hac gente
cultu, et id genus Numinum, verba adducit e Procopii Histroia Gothica l. 3. nisi quod ad vomitum superstitiosi rur sus revertebantur. Lares et Lemures colentes, victimasque tum ad sontes, tum ad lucos et compita, mactantes. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 2. c. 82.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Bohemi Hotel — (Солнечный берег,Болгария) Категория отеля: 3 звездочный отель Адрес: Sunny Beach, 8240 …   Каталог отелей

  • bohemi — bo|he|mi Mot Pla Adjectiu variable …   Diccionari Català-Català

  • Family Hotel Bohemi — (Равда,Болгария) Категория отеля: Адрес: 8 Svodoba Str., 8221 Равда, Болгария …   Каталог отелей

  • Отель Бохеми — (Арбанаси,Болгария) Категория отеля: 3 звездочный отель Адрес: ул. Опълченска 9, 5029 А …   Каталог отелей

  • Giovanni De' Marignolli —     Giovanni de Marignolli     † Catholic Encyclopedia ► Giovanni de Marignolli     Born at Florence about 1290; place and date of death unknown. When quite a youth he received the Franciscan habit at the convent of Santa Croce, Florence; later… …   Catholic encyclopedia

  • History of the Lands of the Bohemian Crown (Middle Ages) — Czech history This article is part of a series Samo s Realm …   Wikipedia

  • Zèbre de Grant — Zèbre de Grant …   Wikipédia en Français

  • LUSATIA, prov. Germ. vulgo LAUSNITZ, LUSACE Gallis — alias Bohemiae annexa fuit; sed ab ultimo bello Bohemico A. C. circiter 1620. subest dominio Ducis Electoris Saxoniae: Nomen habet a Luzy, quod Slavorum linguâ saltus s. virgulta denotat. Dividitur in Sup. quam Hexapolim, Germ. die Sechsstatte… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • bohéma — in boéma e ž (ẹ̑) knjiž. družba bohemov, bohemi: v Parizu se zbira bohema vsega sveta; velemestna bohema // bohemstvo: bil je nagnjen k bohemi; študentovska bohema …   Slovar slovenskega knjižnega jezika

  • Bohemian — Bohemians are the people of Bohemia, in the Czech Republic, inhabitants of the former Kingdom of Bohemia, located in the modern day Czech Republic. The name derives from the Latin term for the Celtic tribe inhabiting that area, the Boii, who were …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”